16.
1 | Proposueram quidem, o imperator auguste, de solo proavo vestro Karolo, omnia vobis scientibus quaecumque fecit, brevem narratiunculam retexere; sed cum ita se optulerit occasio, ut necessario memoria fiat gloriosissimi patris vestri Hludowici cognomento illustris et religiosissimi avi vestri Hludowici agnomine pii vel bellicosissimi proatavi vestri Pippini iunioris, de quibus propter ignaviam modernorum grande silentium est, omnia intacta praeterire nefarium iudicavi. |
2 | Nam de maiore Pippino integrum pene librum doctissimus Beda in aecclesiastica procudit historia. |
3 | His ita per excessum commemoratis ad cognominem vestrum illustrem Karolum olorinus iam redeat natatus. |
4 | Sed si bellicis rebus ab eo gestis aliquid non subtraxerimus, numquam ad cottidianam eius conversationem revolvendam reducimur. |
5 | Quapropter quae concurrunt in praesenti, quam strictissime potuero, memorabo. |